라틴어 문장 검색

Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici 'obnoxium ' cui quid ab eo cui esse ' obnoxius' dicitur incommodari et noceri potest, ut qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 4:1)
cum magno adsensu auditus est, non magis eo quod multitudinem noxa levabat quam quod culpam in auctores verterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:3)
iam iam quiescant inproba, iam culpa furva obdormiat, iam noxa letalis suum perpessa somnum marceat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum22)
noxam pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem poena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 415)
Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei, quam minuit, ut noxam diceret, quod levis culpae nomen est, et unius, quod facile possit ignosci, et furentis, ut nec culpa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:7)
et cum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:2)
Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 285:1)
Tumensque Iacob cum iurgio ait: " Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me,
그러자 야곱이 화를 내며 라반에게 따졌다. 야곱이 라반에게 다그쳤다. “제가 무엇을 잘못했습니까? 제가 무슨 죄를 지었기에, 이렇게 악착스레 쫓아오셨습니까? (불가타 성경, 창세기, 31장36)
Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ".
이 종들은 짚을 받지도 못하는데, 그들은 벽돌을 만들라고 말합니다. 보십시오, 이 종들이 이렇게 매를 맞았습니다. 임금님께서는 이 백성에게 잘못하고 계십니다.” (불가타 성경, 탈출기, 5장16)
Reversusque ad Dominum ait: " Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam
모세가 주님께 돌아가서 아뢰었다. “아, 이 백성이 큰 죄를 지었습니다. 자신들을 위하여 금으로 신을 만들었습니다. (불가타 성경, 탈출기, 32장31)
maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
그러면 남편은 죄를 면하고 아내는 자기 죗값을 지게 된다.’” (불가타 성경, 민수기, 5장31)
Et dimittetur universae plebi filiorum Israel et advenis, qui peregrinantur inter eos, quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
이렇게 하면 이스라엘 자손들의 온 공동체와 그들 가운데에 머무르는 이방인들이 용서를 받을 것이다. 실수로 저지른 죄가 온 백성의 죄이기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 15장26)
et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;
피의 보복자가 도피 성읍의 경계 밖에서 그 살인자를 발견하고 그를 살해하여도, 피의 보복자에게는 살인죄가 성립되지 않는다. (불가타 성경, 민수기, 35장27)
Dixitque eis Samson: " Hac vice non erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala ".
그러자 삼손이 그들에게 대답하였다. “내가 필리스티아인들에게 해를 끼친다 해도, 이번만은 그들이 나를 탓할 수 없을 것이오.” (불가타 성경, 판관기, 15장3)
Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ".
그는 목숨을 걸고 그 필리스티아 사람을 쳐 죽였고, 주님께서는 온 이스라엘에게 큰 승리를 안겨 주셨습니다. 임금님께서도 그것을 보시고 기뻐하셨습니다. 그런데 어찌하여 임금님께서는 공연히 다윗을 죽이시어, 죄 없는 피를 흘려 죄를 지으려고 하십니까?” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION